Forum

Please or Register to create posts and topics.

Here’s What I Did Last Week That Seemed To Work Well…

[social_warfare ]



Vir fuit hic, ortu Samius, sed fugerat una et Samon et dominos odioque tyrannidis exsul sponte erat, isque, licet caeli regione remotos, mente deos adiit et quae natura negabat visibus humanis, oculis ea pectoris hausit, cumque animo et vigili perspexerat omnia cura, in medium discenda dabat coetusque silentum dictaque mirantum magni primordia mundi et rerum causas et, quid natura, docebat, quid deus, unde nives, quae fulminis esset origo, Iuppiter an venti discussa nube tonarent, quid quateret terras, qua sidera lege mearent — et quodcumque latet; primusque animalia menses arguit imponi, primus quoque talibus ora docta quidem solvit, sed non et credita, verbis:

“Parcite, mortales, dapibus temerare nefandis corpora! Sunt fruges, sunt deducentia ramos pondere poma suo tumidaeque in vitibus uvae, sunt herbae dulces, sunt quae mitescere flamma mollirique queant; nec vobis lacteus umor eripitur, nec mella thymi redolentia flore: prodiga divitias alimentaque mitia tellus suggerit atque epulas sine caede et sanguine praebet.